Vanitas
The vanity of all temporal things.
[2] Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. [3] Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? [4] Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat. [5] Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens, [6] gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. [7] Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. [8] Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. [9] Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. [10] Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos. [11] Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.